299APOPHT. LIB. V.Absque prouidentia Dei nihil geritur in rebus mortalium, ma-gisque fidendum diuino sauori, quàm humanis consilijs aut uiribus.Euentus rei in manu Dei est, & huic debetur gratia, si quid feliciter cesserit; sed interim uult nostram operam accedere.Hominis est peccare, at Dei aut hominis Deo proximi emen-dare peccata.Dijs carior hominum est salus, quàm multa templorum ornamenta.Dij, qui quos uelint possunt laedere, nec à quoquam laedi uicissim,non nocent nisi improbis: homines hominibus ex aequo metuendisunt: proinde qui superbè minantur alijs, aut dij sibi uidentur, autnon cogitant id quod minantur alijs, in ipsos posse recidere.Nume magis delectatur frugalitate, quam optimis uictimis.Non eget Deus nostris impendijs: amat autem homines, quo-rum necessitati potest illis impendijs succurri.Deus optime nouit quid nobis bonum sit, quid non.Homo.SIC homines secundis rebus effraenati, sibique praefidentes,tanquam in gyrum orationis ac doctrinae duci oportet, ut perspectarerum humanarum imbecillitate uarietateque fortunae, red-dantur imbecilliores.Hominis est peccare, Dei uero & hominis Deo proximi pec-cata emendare.Prius debet esse homini, ut malo accepto medeatur, quàm utregerat in alterum.Ferè fit, ut de leuioribus malis querantur homines, grauioradissimulent.Aequum est, ut homo se suis ac proprijs bonis metiatur poti-us, quàm externis, quae fortuna cum libet dat. cum uisum est eripit.Ciues mundi omnes ſunt homines.Nullum est animal cui tam uaria uox sit, quàm homo.Non magnae artis est, hominem eo propellere, quò suapte na-tura est pronus.Nemo magis est hostis homini quàm ipse sibi, dum libidinem,dion
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten