Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

283SENTENT LIB. V.Crescentem sequitur cura pecuniam, Maiorumque fames.Pecuniam in loco negligere, maximum interdum est lucrum. Ter.Exercitij, seu laboris, & ignauiae. 6.DII nobis laboribus omnia uendunt.Quifelices aliquando esse uolunt, laborare debent.Qui studet optatam cursu contingere metam,Multa tulit fecitque puer, sudauit & alsit. Horatius.Vigilando, agendo, bene consulēdo, prospere omnia cedūt. Sall.Mala mille affligunt hominem, cui segne & inutile corpus.Nemo unquam ignauia immortalis factus est.Difficilia quæ pulchra.Qui dormiunt libenter, sine lucro & cum malo quiescunt. Plau.Sinon Intendes animum studijs & rebus bonestis,Inuidia uel amore uigil torquebere. Horat.Desuetudo pigritiam, pigritia ueternum parit.Virgilius.Exercitium potest omnia.Labor omnia uingit improbus. Virgilius.Spe otij sustentatur labor.In tenui labor, at tenuis non gloria. Magnae curae, magna merces,Quae laboriosa sunt iuuentuti studia, haec suntIucunda senectuti otia.Laboris condimentum est otium. Par est fortuna labori.Quod fuit durum pati, meminisse dulce est.Si quid feceris honestum cum labore, labor abit, honestum manet. Si quid turpe cum uoluptate, turpitudo manet, uoluptas abit.Blando ueneno desidiae uirtus paulatim euicta senescit.Nihil tam difficile, quin quaerendo inuestigari possit.Omne opus difficile apparet, antequàm tentaueris.Teren.Nihil tam facile, quin difficile fiat, si inuitus facias.Voluptatis.IN regno uoluptatis uirtuti non est locus.Nae illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, uo-luptatem & præmia uirtutis.Volupta-