Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. IIII.265ueturque ut casta corpora adhibeantur, multò est inanimis id obseruandum magis: nam incoestum uel aspersione aquae, uel dierum numero tollitur: animi labesnec diuturnitate euanescit, nec manibus ullis elui potest.2.de Legib.23. Nullum est animal praeter hominem, quod ha-beat aliquam notitiam Dei. 1. de Legib.24 De hominibus nulla gens est, neque tam inman-sueta, neque tam ferrea, quae non etiamsi ignoret qua-lem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. 1.de Legib.25 Firmißimum afferri uidetur, cur deos esse credamus, quòd nulla gens tam fera, nemo omnium tamsit immanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio. 1. Tuse.26 Dij immortales sparserunt animos in corporahumana, ut essent qui terras tuerentur, quique caelestenordinem comtemplantes imitarentur eum uitae modoatque constantia. Cato Maior.27. Deus animal unum spectabile, hominem, in quoomnia animalia contineret, effecit. De Vniuer.28. Sunt ex terra homines, non ut incolae & habi-tatores, sed quasi spectatores superarum rerum atquecaelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud ge-nus animantium pertinet. Sensus autem interpretesac nuntij rerum in capite, tanquam in arce, mirificèad usus necessarios & facti & collocati sunt. Tu reliquaR 5