Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

261moribus & litteris tua illa rudis aetas imbuatur, etsi praeposterasit hodie multorum cura & diligentia, qui nihil eo habent negle-ctius, quo ijs nihil esse debet commendatius in eo tantum occupati, ut habeat filius unde splendidè uiuat, non admodum soliciti, uthabeat unde rectè uiuat corporum magnam, animi uero & mentis aut nullam, aut seram curam habentes. Praeclarè igitur patertuus, qui non tam pulchrum ducit bene nasci, quam praeclarum bene institui: cuius nunc necesse est, ut ingrauescens aetas in tuis moribus & litteris conquiescat si modo is esse uis, quem te semperesse uoluit. Mihi profectò dubia non est, aut obscura illius ergate uoluntas, quae tibi ut nullo loco defuit, sic nullo quoque temporedeerit: tu uide ipse tibi ne desis. Magna est illius de te opi-nio, nec uulgaris multorum de tuis studijs expectatio, quae tibi nonretinenda modò aut sustinenda, sed cura & studio augenda & amplificanda est. Scito enim, ea abs te expectari, quae ab ingenuo adolescente & Ioannis ab Oliua & aduocati regij filio expectandasunt: fac tibi paternae uirtutis maiorumque tuorum ueniat in men-tem recordatio, quae te officij tui obliuisci non sinet, quae te diesnoctesque commouebit, atque perficiet, ut aliquando excitatam dete opinionem tueri & sustinere possis. Atque ne ipse boni & studiosi praeceptoris officio uidear defuisse, ego te, cum multis decaussis, tum amore incitatus meo, rogo & moneo, ut candidis moribus & litteris, ad quas tu natus uideris, omni cura & studio in-uigiles. quod quo fiat commodius, ego Ciceronis eas sententias,quae ad pietatem Christianamque religionem uidebantur pro-xime accedere, tibi & dico et deuoueo: quas ut diligen-ter amplectare, studiose euoluas, totusque in ijs uerſere, pro mea in te beneuolentia & hortor& obſecro Vale, Tholoſæ octauoCal. Septemb. AnnoM.D.xli.M.T. CleR 3