Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. IIII.259appellari solet, senum est leuium non omnium. Ca. Ma.88 Vt non omne uinum, sic non omnis aetas uetu-state coacescit. Cato Maior.89 Vt pulchritudo corporis apta compositionemembrorum mouet oculos, et delectat hoc ipso, quòdinter se omnes partes cum quodam lepôre consenti-unt: sic hoc decorum, quod elucet in uita, mouet ap-probationem eorum, quibuscum uiuitur ordine & constantia, moderatione omnium dictorum atque facto-rum. 1. Offic.90 Vt pictores, & ij, qui signa fabricantur, & ueri etiam poetae suum quisque opus a uulgo considerariuult, ut si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, hique & secum & cum alijs quid in peccatumsit exquirunt. sic aliorum iudicio permulta nobis &facienda & non facienda, & mutanda & corrigen-da sunt. 1. Offic.91. Vt benefici liberalesque sumus, non ut exigamusgratiam (neque enim beneficium fœneratur) sed natu-ra propensi ad liberalitatem sumus: sic amicitiam,non spe mercedis adducti, sed quòd omnis eius fru-ctus in ipso amore inest, expetendam putamus. inLælio.92 Vt aurum igne, sic beneuolentia fidelis periculo aliquo perspici solet. Cic. Pap. Paeto, Fam. 9.95 Vt hirundines aestiuo tempore praesto sunt, fri-gore pulſæ recedunt: ita falſi amici ſereno uitæ tem2pore