Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. IIII.255agro reperire poßis: sic non omne facinus in omniuita nascitur. Pro Rosc. Amer.62. Vt ignis in aquam coniectus continuo reſtinaguitur et refrigeratur: sic referuens falsum crimen,in purißimam & castißinam uitam collatum statimconcidit & extinguitur. Pro Rosc. Com.63. Vt tempestates saepe certo aliquo caeli signocommouentur, saepe improuiso, nulla ex certa ratio-ne, obscura aliqua ex causa concitantur: sic in comi-tiorum tempestate populari saepe intelligas, quo si-gno commota sit: saepe ita oscura est, ut casu excitata esse uideatur. Pro Muræna.64. Vt mare, quod sua natura tranquillum est,uentorum ui agitari uidemus, ac turbari: sic populussua sponte pacatus, hominum seditiosorum uocibus& uiolentißimis tempestatibus concitari solet. ProCluent.65 Vt imperatores instructa acie solent, quanquamparatißimos milites ad praeliandum uideant, eos ta-men cohortari, ita iuuenes ardentes & electi, ad laudem, ad litteras sunt adhortandi. Philip. 4.66. Vt si gladium paruo puero, aut si imbecilloseni aut debili dederis, ipse impetu suo nemini noce-at, sin ad nudum uel fortissimi uiri corpus accesserit,poßit acie ipsa & ferri uiribus uulnerari: ita cumhominibus eneruatis atque exanguibus Consulatustanquam gladius esset datus, qui per se pungereneminem