Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. III.25sic nulla mens est tam ad comprehendendam uim oratoris parata, quae possit incendi, nisi inflammatus ipsead eam & ardens accesserit. 2. de Orat.51. Vt cùm in sole ambulamus, etiamsi aliam obcaussam ambulemus, fit natura tamen ut coloremur:sic cum doctorum libros studiosiús legimus, sentimusorationem nostram illorum cantu quasi colorari. 2.de Oratore.dip. 52. Vt qui pila ludunt, etiamsi non utuntur in ipsaux lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipsetativ motus, didicerint ne palaestram, an nesciant: & quialiquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamenutrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est:sic in dicendo facile declaratur, utrum is, qui dicat,ad dicendum omnibus ingenuis artibus instructus acceßerit. 1.de Orat.53. Vt gemmae, quamuis abijciantur in lutum, ful-gorem tamen & proprietatem non amittunt: sic multi, qui quamuis in tenebris inuoluti fuerint, non ta-men optimam naturam, quam non ab homine, sed abipso Deo genitam putamus, non amiserunt. In Vat.54. Vt membra nobis ita data sunt, ut ad quandamrationem uiuendi data esse appareant: sic appetitio animi, non ad quoduis genus uitae, sed ad quandam for-mam uiuendi uidetur data, itemque & ratio & perfecta ratio.3 de Finib.55. Vt in corporibus magnae dissimilitudines sunt:(alios