Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. III.25139 Vt medici causa morbi inuenta, curationem eßeinuentam putant: sic nos aegritudinis causa reperta,medendi facultatem reperiemus. 3. Tusc.40. Qui suos casus aliter ferunt, atque ut alijs au-ctores fuerunt, non sunt uitiosiores, quam fere plerique, qui auari auaros, gloriae cupidos gloriosi repre-hendunt. 3. Tuscul.41. Vt in causis non utimur semper eodem statu,sed ad tempus, ad controuersiae naturam, ad personamaccommodamus: sic in aegritudine lenienda. Namquam quisque curationem recipere possit, uidendumest 3 Tuscul.42. Vt fit in praelio, ut ignauus miles ac timidus,simulac uiderit hostem, abiecto scuto fugiat quantumpoßit, ob eamque causam pereat nonunquam etiam in-tegro corpore, cum ei, qui steterit, nihil tale euene-rit: sic qui doloris speciem ferre non possunt, abijciunt se, aque ita afflicti atque exanimati iacent: qui autemrestiterint, discedunt saepissime superiores. 2. Tusc.43 Vt onera contentis corporib. faciliùs ferunturremißis opprimunt: simillime animus intentione suadepellit pressum omnem ponderum, remißione au-tem sic urgetur, ut se nequeat extollere. 2. Tuscul.44. Vt natura alius ad aliquem morbum procliuior: sic animus alius ad alia uitia est propensior. 4.Tuscul.45 Vt turpes sunt, qui se efferunt laetitia, tum cumfruunt