Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. III.26. Vt ad cursum equus, ad arandum bos, ad indagandum canis: sic homo ad duas res, intelligendum &igendum natus est, quasi immortalis Deus. 2. de Fini.27. Quemadmodum saepe fit, ut is, qui commendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit,quàm illum a quo sit: sic minimè mirum est, primumnos sapientiae commendari ab initijs naturae, post au-tem ipsam sapientiam nobis cariorem fieri, quàm illasint, a quibus ad hanc uenerimus. 3. de Finib.28. Vt obscuratur & offunditur luce solis lumenlucernae: sic rerum corporearum aestimatio splendo-re uirtutis & magnitudine obscuretur & obruaturatque intereat necesse est. 2. de Finib.29. Vt multo maiora sunt opera animi, quam cor-poris: sic hae res, quas persequimur ingenio, gratio-res sunt, quam illae, quas uiribus. 2. Offic.30. Vt maior est uis animi, quàm corporis: sic suntgrauiora ea, quae concipiuntur animo, quam illa, quaecorpore. Phil. 11.31. Vt membrum turgidum ac tumidum uitiosese habet: ita inflatus animus & tumens in uitio est.3. Tusc.32. Vt ciuitas in seditione non potest esse beata,nec in discordia dominorum domus: sic animus à se-ipso dissidens secumque discordans nullam gustare partem liquidae uoluptatis ac libere potest. I. de Fin.33. Quemadmodum oculus conturbatus non estprobeQ 5