EX CIC. LIB. III.sollocatus, fortunae muneribus & naturae commodisomnibus abundabit, si uirtutis & artium (quae uirtu-tis magistrae sunt) egebit, quo magis ceteris rebuserat copiosus & illustris & expectatus, eo uehementiùs derisus & contemptus, ex omni conuentu bonorum eijcietur. 4. ad Heren.15. Vt cupiditatibus Principum & uitijs infici solet ciuitas: sic emendari & corrigi continentia. I.de Legib.16. In corpore si quid eiusmodi est, quod reliquocorpori noceat, uri ac secari patimur, ut membro-rum aliquod potius, quam totum corpus intereat: sicin reip. corpore, ut totum saluum sit, quidquid est pestiferum, amputetur. Philip. 8.17. Vt membra quaedam amputantur, si & ipsa sanguine & tanquam spiritu carere coeperunt, & no-cent reliquis partibus corporis: sic ista in figura hominis feritas & immanitas beluae à communi tanquamhumanitate corporis segreganda est. 3. Offic.18. Vt medici membrum saepè putrefactum inci-dunt, atque in totum eradicant, ne aliam corporis par-tem labefactare aut corrumpere possit: sic necesse est,si remp. saluam esse uolumus, ut perditissimos homi-nes ex urbe penitus extirpemus, ne corruptus inte-gro, uiolatus casto labem infringat. In Vatin.19. Vt si medicus sciat eum aegrotum, cui iussissetuinum sumere, meracius sumpturum, statimque peri-turum.
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten