EX CIC. LIB. II.235conuocatis auditoribus legeret eis uolumen suum, &eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent,Legam, inquit, nihilominus: Plato enim mihi unus in-star est omnium. De claris Orat.Antigenidas.TIBICEN Antigenidas dixit discipulo sane frigenti ad populum, mihi cane & Musis. De cla Ora.Marcus Antonius.MARCVS Antonius, cui uel primas eloquentiaepatrum tribuebat aetas, uir natura peracutus & priedens, disertos ait se uidisse multos, eloquentem omni-no neminem: insidebat uidelicet in eius mente specieseloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa non uide-bat. Orat. ad Brut.Scipio Aphricanus.PVBLIVS Scipio, qui primus Aphricanus ap-pellatus est, dicere solebat, nunquam se minus otiosumesse, quàm cum otiosus: nec minus solum, quam cum solus esset. 3. Offic.96 Aphricanus Socraticum Xenophontem in ma-nibus semper habebat: cuius in primis laudabat illud,quòd diceret, eosdem labores non esse aeque grandesImperatori ac militi: quòd ipse honos laborem leuio-rem faceret Imperatorum. 2. Tuscul.97 Vt equos propter crebras contentiones prae-liorum, ferocitate exultantes, domitoribus traderesolent, ut ijs facilioribus possint uti: sic hominessecundis
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten