Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

237CIC. LIB. I.à Rhodijs, legisse fertur orationem illam egregiamquam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat:qua perlecta, petitum est ab eo postridie ut legeretillam etiam, quae erat contra à Demosthene pro Cte-siphonte edita. Quam cum suauißima et maxima uocelegisset, admirantibus omnibus: Quanto inquit, magisadmiraremini, si audissetis ipsum? ex quo satis significauit, quantum esset in actione, qui orationem eandemaliam esse putaret, auctore mutato. 3. de Orat.Philip. Maced. ad Fil.NE eos tibi fideles putes, quos pecunia corrupearis. Fit enim deterior qui accipit, atque ad idem semperexpectandum paratior. Hoc ille filio, sed praeceptumputemus omnibus. 2. Offic.Annibal.REX Prusias, cum apud eum Annibali exulantipugnare placeret, negabat se audere, quòd exta pro-hiberent: An tu (inquit) carunculae uitulinae mauis,quàm Imperatori ueteri credere? 2. de Diuin.Silenus.SILENVS a Mida captus cum esset, hoc ei prosua mißione dedisse scribitur, Non nasci homini longeoptimum est: proximum autem, quàm primum mori. 1. Tu.Cyrus maior moriens apudXenophontem.Nolite arbitrari ô mihi carissimi filij, me quumà uobis discessero, nusquam, aut nullum fore: necenim