Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

218EX CIC. LIB. II.tam agatis. 1. Tusc.17. Socrates interrogatus à iudicibus, quàm aesti-mationem commeruisse se maxime confiteretur: Re-spondit se meruisse, ut amplißimis honoribus & praemijs decoraretur, & ut ei uictus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecosmaximus habebatur. Cuius responso sic Iudices exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent.1.de Orat.18. Cum Socrati scriptam orationem disertißi-mus orator Lysias attulisset, quam si ei uideretur, e-disceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non inuituslegit, & commode scriptam esse dixit: Sed, inquit, utsi mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamuis essent habiles & apti ad pedem, quia non essentuiriles: sic illam orationem disertam sibi & oratoriam uideri, fortem & uirilem non uideri. 1 de Orat.19. Socrates rogatus à Critone, quemadmodum sepeliri uellet: Multam uero, inquit, operam amici, frustra consumpsi. Critoni enim nostro non persuasi, mehinc auolaturum, neque quicquam me relicturum. Veruntamen Crito, si me assequi potueris, aut sicubi nactuseris, ut tibi uidebitur, sepelito. Sed mihi crede, nemome uestrûm, hinc excessero, consequetur. 1. Tusc.20, Cum ex Socrate esset quaesitum, ArchelaumPerdiccae filium, qui tum fortunatißimus habebatur,nonne beatum putaret: Haud scio, inquit: nunquamchim