Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. II.2172. Themistocli cum Simonides, aut quis alius artemmemoriae polliceretur: Obliuionis (inquit) mallem.nam memini eorum, quae nolo: obliuisci non possum,quae volo. 4. de Finib. & 4. Acad.3. Themistoclem illum summum Athenis uirumdixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod acroama,(id est, dictum) aut cuius uocem libentißime audi-ret: Eius, à quo sua uirtus optimé praedicaretur. ProArchia poeta.4 Themistocles cùm consuleretur, utrum bono uiro pauperi, an minus probato diuiti filiam colloca-ret: Ego (inquit) malo uirum, qui pecunia egeat, quampecuniam, quae uiro. 2. Offic.5 Noctu ambulabat in publico Themistocles, quòdsomnum capere non posset: quaerentibusque responde-bat, Miltiadis trophaeis se è somno suscitari. 4. Tusc.6. Themistoclem ferunt Seriphio cuidam in iur-gio respondisse, cum ille dixisset, non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: Nec Hercule (inquit)si ergo Seriphius essem, nobilis essem; nec tu si Atheniensis esses, clarus unquam fuisses. Cato Maior.Plato.PLATO tum denique fore beatas resp. putauit, siaut docti, aut sapientes homines eas regere coepissent,aut qui regerent, omne suum studium in doctrina acsapientia collocassent. C. ad Quinct. frat.8. Vir nemo probus ab improbo se donari uult.Donis