Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

214CIC. LIB. I.admodum congratulemur, quod laudabili et honesta Lagneriorumfamilia istic & editi & alti sinius, patremque Laurentium habue-rimus, quem & natum esse iure gaudemus, & Compendium, dumstabit, perpetuo laetabitur. Cuius uiri reliquias paternamque glori-am filij tres, quorum sum natu minimus, & studiosè & diligenterpersequentur. Quod quo fiat commodius, tuae erit singularis hu-manitatis, ut pari studio familiam nostram foueas, quo tu quondampatrem es prosecutus, quum ipse mihi sim testis optimus,quam teualde diligat, & qua te beneuolentia complectatur obseruandissi-mus ille Isaac Lagnerius, patris frater, mihi patruus, beneficio cu-ius maxima ex parte id sumus, quod sumus. noster autem qui sit, authactenus in te fuerit animus, ne qua tibi ex parte esset obscurus,non priuata, sed publica hac epistola testamur: qua nos tibi Apophthegmata nostra pleno fauore consecramus. Illudque rogoLagnerio tribuatur, ut existimes nihil esse, quodtua caussa susceptum, non ultro sit ac libenterfacturus, Vale. Tholosae, decimoCalend. Septembris.M. D. xli.E R Scripta iam & perfecta epistola, ecce mihi a meisredduntur litterae, quibus audio te apud Syluanectumprimarium iudicem esse factum cui ego magistratui con-gratuler magis, an inuideam, nescio. Gaudeo quidem, eruditionituae singulari nouum indies, etsi multo maiora debeantur, acce-dere ornamentum; doleo contra, priuari consuetudinis tuae &eruditionisO iiij