Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.207Facilius ad ea, quae uisa sunt, quam ad illa quae aulita sunt, oculi mentis feruntur. 3. de Orat.A consuetudine oculorum animum abducere, dif-ficillimum est. 2 de Nat. deor.Nihil est difficilius, quàm a consuetudine oculo-rum mentis aciem abducere. 2. de Nat. deor.Non audire, vel quod audis non intelligere,vtrunque iuxtà existimo.182IN HIS linguis, quas non intelligimus, surdi profectò sumus. 5. Tusc.Verba neminem mouent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est. 3. Orat.Varietas grata.183AD AVRES nostras & sermonis suauitatem nihil est uicissitudine, uarietate et commutatione apti-us. 3. de Orat.Nihil est aptius ad delectationem lectoris, quamtemporum uarietates fortunaeque uicißitudines: quaeetsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae. C. Lucceio, Fam. 5.Mulieres diutiùs quam viri antiqui-184tatem retinent.FACILIVS mulieres incorruptam antiquitatemconseruant: quòd multorum sermonis expertes, ea teuent semper, quae prima didicerunt, 3. de Orat.Mulierum famam, multorum oculis lux clara cu-stodiat. 2. de Legib.Durum