Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.199In corpore si quid est. Phil. 9. In Simili. 16.Vt membra quaedam amputantur. 3. Offic. in Simi. 17.Rebus prosperis, consulendumest aduersis.163OMNES cùm secundae res sunt, tum maxime se-cum meditari oportet, quo pacto aduersam aerumnamferant. 3. Tusc.Sapienter cogitant, qui temporibus secundis ca-sus aduersos reformidant. 4. ad Heren.164Socius, & eius officia.SOCII putandi sunt, quos inter res communi-cata est. 5. Act. in Verr.In rebus minimis socium fallere, turpißimum est:propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse, quicum altero rem communicarit. Pro Rose. Amer.Nemo ferè credit nisi ei, quem fidelem putat. per-ditißimi est igitur hominis & amicitiam dissoluere,& fallere eum, qui laesus non esset, nisi credidisset.Pro Rosc. Amer.Litteras ad se ab amico missas, offensione aliquainterposita, in medium proferre, palamque recitare, nihilest aliud, quam tollere e uita uitae societatem, tollere amicorum colloquia absentium. multa enim loca esse solent inepistolis, quae prolata si sint, inepta esse uideantur: etmulta seria, neque tamen ullo modo diuulganda. Ph. 2.Aeque perfidiosum ac nefarium est, fidem frangere, quae continet uitam: & pupillum fraudare, quiin tusN 4