196SENTENTIARVMexistimationis uenire arbitrabantur. Ex diu. in VerMulta esse oportet in eo, qui alterum accuset: primum integritatem atque innocentiam. Nihil est enimquod minus ferendum sit, quàm rationem ab alterouitae reposcere eum, qui non possit suae reddere. Ac-cusare enim debent ij, qui nullo suo peccato impedi-untur, quô facilius alterius peccata demonstrare pos-sint. Ex diuin. in Verr.Omnes, qui alterum in iudicium uocant, prouiderre debent, non solum quid oneris in praesentia tollantsed etiam, quantum in omnem uitam negotij suscipereconentur. Legem enim sibi ipsi indicant innocentie.continentiae, uirtutumque omnium, qui ab altero rationem uitae reposcunt: atque eo magis, si id faciunt nul-la re commoti, nisi utilitate communi. Nam qui sibihoc sumpsit, ut mores corrigat aliorum, ac peccat.reprehendat, quis huic ignoscat, si qua in re ipse à religione officij declinarit? 5. Act. in Verr.Postulatur ab omnibus, ut ab ijs se abstineant ma-xime uitijs, in quibus alterum reprehenderunt. Furemaliquem aut rapacem accusaris? uitanda tibi sempererit omnis auaritiae suspicio. Maleficum quempianadduxeris aut crudelem? cauendum erit semper, nequa in re asperior aut inhumanior fuisse uideare.Corruptorem, adulterum? prouidendum diligenterne quod in uita uestigium libidinis appareat. Omniapostremo, quae uindicaueris in altero, tibi ipsi uehe-mente
lugere. Proresunnoscehuindicaris, inere. Pro 5)Danda est ci-das, ne quid equam inne ſcelere fier.Accusatoresremio CVtilius est 2.indicereImpediri bo.ezdele.