Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.181Dispares mores disparia studia sequuntur: nec obaliam caussam ullam boni improbis amici esse non pos-sunt, nisi quod tnata est inter eos, quanta maximé potest esse, morum studiorumque distantia. In Laelio.Natura quàm doctrina vtilior.MVLTI sine ulla doctrina naturam ipsam secuti, multa laudabilia fecerunt. 3. de Finib.Saepius ad laudem atque uirtutem natura sine doctrina, quam sine natura ualuit doctrina. Pro Ar. Poeta.Omnes tacito quodam sensu, sine ulla arte aut ratione, quae sunt in artibus ac rationibus recta ac praua, dijudicant. 3. de Orat.Meliora sunt ea, quae natura, quàm quae arte per-fecta sunt. 2. de Nat. deor.(deor.Nulla ars imitari naturae solertiam potest. 1. de Na.Omnis natura artificiosa est, et habet quasi uiamquandam et sectam, quam sequatur. 2. de Nat. deor.Ars quàm natura certior.151SINE doctrina si quid bene dicitur, adiuuante natura: tamen id quia fortuitò fit, semper paratum essenon potest. De claris Orat.Etsi ingenijs magnis praediti quidam dicendi co-piam sine ratione consequuntur: ars tamen est dux certior, quam natura. Aliud est enim poetarum moreuerba fundere: aliud ea quae dicas, ratione & arte destinguere. 4. de Finib.Quae bona sunt, fieri meliora possunt doctrina: &quæ