Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

182SENTENTIARVMcipiendis accommodata sunt. Cat. Maior.Facilè in optimam partem cognoscuntur adole-scentes, qui se ad claros et sapientes uiros, benè con-sulentes reip. contulerunt: quibuscum si frequentessint, opinionem afferunt populo, eorum fore se similesquos ipsi sibi delegerunt ad imitandum. 1. Offic.Quis ullam ullius boni spem habebit in eo, cuiusprimum tempus aetatis palam fuerit ad omnes libidines diuulgatum? Ad senat. post red.Perinde ut est opinio de cuiusque moribus, ita quidab eo factum sit & non factum, facile existimari potest. Pro Cluent.Omnibus in rebus, quae grauiores maioresque suntquid quisque uoluerit, cogitarit, admiserit, non ex cremine, sed ex moribus eius, qui arguitur, est ponde-randum. Neque enim potest quisquam nostrum subitòfingi, neque cuiusquam repente uita mutari, aut natu-ra conuerti. Pro Sylla.Libidinosa & intemperans adolescentia effoetumcorpus tradit senectuti. Cat. Maior.Est quiete & pure & eleganter actae aetatis plac-da ac lenis senectus. Cat. Maior.Acta ætas honeſtè ac ſplendidé, tantā adfert consolationem, ut eos, qui ita uixerint, aut non tangaaegritudo, aut leuiter pungat animi dolor. 3. TusciQui adolescentum peccatis ignosci putant opor-tere, falluntur: propterea, quòd aetas illa non est im-pedi-

deißimi:pilitates.