Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.17communem, incertumque casum, quem neque uitaresuisquam nostrûm, neque praestare ullo pacto potest,sapienter feramus. Cic. P. Sestio Famil. 5.Vt secunda moderate tulimus: sic non solum aduer-sam, sed funditus euersam fortunam fortiter ferredebemus. Cic. Messinio, Famil. 5.Nihil est praecipuè cuiquam dolendum in eo, quodaccidat uniuersis. Cic. Torq. Famil. 6.Neceßitas ferendae conditionis humanae quasi cumDeo pugnare prohibet, admonetque esse hominem: quaecogitatio magnopere luctum leuat. 3. Tusc.Nihil est quod plus ualeat ad ponendum laborem,quàm cum est intellectum, nihil profici, & frustraesse susceptum. 3. Tusc.Quando praestitimus quod debuimus, moderatequod euenit feramus. Cic. Torque Famil. 6.Est etiam in nobis, ut & aduersa quasi perpetuaobliuione obruamus, & secunda iucunde ac suauitermemineris. 1. de Finib.Leuat dolorem communis quasi legis & humanaconditionis recordatio. Cic. Cecin. Famil. 6.Leuis est tamen consolatio ex miserijs aliorum. C.Torq. Famil. 6.Eorum qui grauius ferunt luctus, aliorum exem-plis leniuntur. Sic perpeßio ceterorum facit, ut eaquae acciderint, multò minora, quàm quanta sunt exeistimata, uideantur. 3. Tusc.1pſa