CIC. LIB. I.169militer omnes delectantur. 1. Offic.Non omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas, nec uerò locus, aut tempus,aut auditor omnis eodem aut uerborum genere tra-ctandus est, aut sententiarum: semperque in omni par-te orationis, ut uitae, quid deceat, est considerandum:quod et in re, de qua agitur, positum est, et in personiseorum qui dicunt, & eorum qui audiunt. Orat. ad Bru.Inconstantis non puto, sententiam aliquam tanquamaliquod nauigium ex reip. tempestate moderari. ProCornel. Balb.Nunquam praestantibus in rep. gubernanda uirislaudata est in una sententia perpetua permansio. M.Cic. Lent. Famil.1.Tempori cedere (id est, neceßitati parêre) sem-per sapientis habitum est. Cic. Marc. Famil. 4.Temporibus parêre omnes politici praecipiunt.Cic. Attic. 12.Est non modò liberale, paululùm nonnunquam de suoiure decedere, sed interdum etiam fructuosum. 2. Offic.Epistolae offendunt non loco redditae. Cic. Bruto,Famil. 11.Multa quae recte committi seruis fidelibus poßunt,tamen sermonis & uituperationis uitandae caussacommittenda non sunt. Cic. ad Qu. frat.Plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suumiudicium scribuntur. Cecinna Cic. Famil. 6.QuiL 5
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten