Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.157aliquam notitiam Dei. 1. de Leg.Est homini cum Deo rationis societas. 1. de Leg.Deus, animal unum spectabile, hominem, in quo o-mnia animalia contineret, effecit. De Vniuers.Sunt ex terra homines, non ut incolae atque habita-tores, sed quasi spectatores superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genusanimantium pertinet. Sensus autem interpretes ac nuntij rerum, in capite tanquam in arce mirifice ad ususnecessarios & facti & collocati sunt. Nam oculi tanquam speculatores, altißimum locum obtinent, ex quoplurima conspicientes fungantur suo munere. Et au-res cùm sonum percipere debeant, qui natura in sub-lime fertur, recte in altis corporum partibus collo-catae sunt. Itemque nares, eo quod omnis odor ad supe-ra fertur, recte sursum sunt: & quòd cibi et notionisiudicium magnum earum est, non sine caussa uicinitatemoris secutae sunt. Iam gustatus, qui sentire eorum,quibus uescimur, genera deberet, habitat in ea parteoris, quam esculentis & poculentis iter natura patefecit. Tactus autem toto corpore aequabiliter fususest, ut omnes ictus, omnesque nimios frigoris & calo-ris appulsus sentire possimus. Atque ut in aedificijs architecti auertunt ab oculis naribusque dominorum ea,quae profluentia necessariò tetri essent aliquid habi-tura: sic natura res similes procul amandauit a sensibus. Adde quòd ipsa natura primum oculos membra-nis teo