CIC. LIB. I.155Homines hominum caussa sunt generati, ut ipsi inter se alij alijs prodesse possent. 1. Offic.Proxime & secundum Deum, homines hominibusmaxime utiles esse possunt. 2. Offic.Hoc natura praescribit, ut homo homini quicunquesit, ob eam ipsam caussam tantùm, quòd is homo sit,consultum uelit. 3. Offic.Sic nos nati uidemur, ut inter omnes esset societassuaedam. In Laelio.(3.Offi.Homo naturae obediens, homini nocere non potest.Oportet hominem ab homine, ob hoc ipsum, quodhomo sit, non alienum uideri. 3. de Finib.Impellimur natura, ut prodesse uelimus quam plurimis, in primisque docendo rationibusque prudentiae tradendis. Itaque non facilè est inuenire, qui quod sciatipse, non tradat alteri. ita non solùm ad discendum propensi sumus, uerumetiam ad docendum. 2. de Fin.Vt magnas utilitates adipiscimur conspirationehominum atque consensu: sic nulla tam detestabilis pestis, quae non homini ab homine nascatur. 2. Offic..Duplex est natura generis humani, sed praestantius genus est eorum, qui sunt uiri. De Vniuers.Hominum duo sunt genera: alterum indoctum &agreste, quod antefert semper utilitatem honestati:alterum expolitum, quod rebus omnibus dignitatemanteponit. Itaque huic generi laus, honos, gloria, fides,ustitia, omnisque uirtus: illi autem alteri quaestus, emolumen=
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten