SENTENTIARVM152stes, ut ne doctissimorum quidem uirorum eos mouenre possit auctoritas. Orat ad Brut.ConsuëtudoMAXIMA est uis uetustatis & consuetudinisnon modò in hoc, quod est animal, sed in ijs etiam, quaesunt inanima, consuetudo ualet: cum locis etiam ipsismontuosis delectemur & siluestribus, in quibus diu-tiùs commorati sumus. In Laelio.Consuetudinis magna est uis: pernoctant uenato-res in niue, in montibus uri se patiuntur. 2. Tusc.Consuetudo laborum, perpeßionem dolorum effi-cit faciliorem. nam ferre laborem, contemnere uul-nus consuetudo docet. 2. Tusc.Qui multa sunt saepe perpeßi, facilius ferunt quid-quid accidit, obduruisseque se contra fortunas arbitrartur. Vt ille apud Euripedem:Si mihi nunc tristis primum illuxisset dies,Nec tam aerumnoso nauigassem salo:Esset dolendi caussa. ut iniecto equuleiFraeno, repentè iactu exagitantur nouo.Sed iam subiectus miserijs obtorpui. 3. Tusc.Corruptela malae consuetudinis igniculi extin-guuntur a natura dati, exoriunturque & confirman-tur uitia contraria. I. de Leg.Non ingenerantur hominibus mores tam à stirpegeneris & seminis, quàm ex ijs rebus, quae ab ipsanatura loci, & à uitae consuetudine suppeditantur.
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten