Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.Late patet hoc uitium, & est in multis, inuiderescilicet. Cic. Ap. Pulchro, Famil. 3.Mos est hominum, ut nolint eundem pluribus re-bus excellere. De clar. Orat.Plerique sunt inuidi, maximeque est hoc commune uitium & peruagatum: inuidetur autem praestanti florentique fortunae. 2. de Orat.inuident homines maximè paribus aut inferiori-bus, cum se relictos sentiunt, illos autem dolent euo-lasse: sed etiam superioribus inuidetur saepe uehementer, & eò magis, si intolerantius se iactant, & aequabilitatem communis iuris, praestantia dignitatis autfortunae suae transeunt. De Orat. 2.In iudicijs inuidia imbecillis esse debet: nihilque ho###mini est tam timendum, quam inuidia: nihil inno-centi, suscepta inuidia, tam optandum, quàm aequumiudicium. Pro Cluent.Invidia summus ordo caret. 3. de LegInuidia uirtute parta, gloria, non inuidia putan-da est.1.Inuect.in Catil.96Ira.IRA (ut inquit Ennius) est initium insaniae. 4. Tus.Prohibenda est maximè ira in puniendo. Nunquamenim iratus, qui accedet ad poenam, mediocritatemillam tenebit, quae est inter nimium & parum. cauendum est igitur ne maior sit poena, quam culpa. I. Offic.Omnis animaduersio & castigatio contumelia uaMoni-care debet. 1.Offi.I

100