Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.933Non peccandum.PECCARE est tanquam transilire lineas. Par. 3.Peccare certè licet nemini. Parad. 3.Accipere praestat, quam facere iniuriam. 5. Tusc.Peccati dolor & maximus & aeternus est. Ad Atticum, lib. 11.Quae parua uidentur esse delicta, neque a multis intelligi possunt, ab ijs etiam diligentius est declinan-dum. 1.Offic.Temperantia.TEMPERANTIA est moderatrix omnium commotionum. 5. de Finib.Est temperantia libidinum inimica. 3. Offic.Temperantia est, quae in rebus aut expetendis autfugiendis ut rationem sequamur, monet, quae animispacem affert, & eos quasi quadam concordia placatac lenit. 1. de Finib.Nihil reperiri potest tam exiguum, quam istamuirtutem, moderatricem animi temperantiam, nonlatere in tenebris, neque esse abditam, sed in luce. AdQu. frat. Epist. 1.Quemadmodum temperantia. 4. Tus. in Simil. 38.Frugalitatis esse uidetur proprium, motus animi appetentes regere & sedare, semperque aduersantem libidini, moderatam in omni re seruare constantiam. 3. Tus.Eas tres uirtutes, fortitudinem, iustitiam, pruden-tiam frugalitas est complexa. 3. Tusc.Non