Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

84SENTENTIARVMAnimus cum est secum. I. Tusc. in Pijs 41.Nulla est celeritas. 1. Tusc. in Pijs 38.Duae sunt uiae. 1. Tusc. in Pijs 60.Oportet ut ipsa se mens. 5. Tusc. in Pijs 39.Eorum animi. Som. Scip. in Pijs 61.Animus solus, nec cum adest, nec cum discedit,paret. Cato Maior.Omnium animi immortales sunt: sed bonorum for-tiumque diuini. 2. de Leg.Bonorum uirorum mentes mihi diuinae atque aeter-nae uidentur, & ex hominum uita ad deorum religi-nem sanctimoniamque demigrare. Pro C. Rabirio.Sic habeto, te non esse mortalem, sed corpus hoc.Somn. Scipion.Corpus hoc est mortale: animi uerò motus, sempiterni. Pro Seſtio.Nihil interest, motu animi sublato, inter pecuden& hominem: ſed ne inter hominem et ſaxum aut truncum, aut quiduis generis eiusdem. In Laelio.Duplex est uis animorum: una pars in appetituposita, altera in ratione, quae docet & explanat quid faciendum fugiendumue sit: ita fit ut ratio praesit, atitus uerò obtemperet. I. Offic.Est animorum ingeniorumque nostrorum naturalequasi quoddam pabulum, consideratio contemplationenaturae: doctoque homini & erudito cogitare, est uiuere. Sapientis enim cogitatio non ferme ad inuestigandum