CIC. LIB. I.69Mortem omnibus natura proposuit. Phil. 4.Necesse est mori. 2. Tusc.Moriendum est omnibus: estque finis miseriae in morte. 1. Tusc.Commorandi nobis natura diuersorium, non habi-tandi dedit. Cato MaiorEx ipsa uita discedendum est, tanquam ex hospitio,non tanquam ex domo. Cato Maior.Si hoc tempore diem non obieris, paucis post die-bus est tibi moriendum, quia homo natus es. Sulpitiusad Cicer. Famil. lib. 4.Hoc meditatum ab adolescentia debet esse, mor-tem ut negligamus, sine qua meditatione, tranquilloesse animo quis non potest. Cato Maior.Mortem omnibus horis impendentem timens, quistranquillo animo poßit consistere? Cato Maior.Qui id, quod uitari non potest, metuit, is uiuereanimo quieto nullo modo potest. 2 Tuscul.nQue potest esse in uita iucunditas, cum dies & noctes cogitandum sit iam iam esse moriendum? 1. Tus.Qui mortem non timet, magnum is sibi praesidiumad beatam uitam comparauit. 2. Tusc.Non deterret sapientem mors, quae propter incer-tos casus quotidie imminet, & proter breuitatem uitae nunquam longe potest abesse. 1. Tusc.Vtrum uiuere, an mori sit melius, dij immortalessciunt: hominem quidem scire arbitror neminem. I. Tusc.A malisE 3
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten