Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.49Aemilios, quos in deorum immortalium coetu ac nu-mero repono. amemus patriam, consulamus bonis, praesentes fructus negligamus, posteritati & gloriae seiuiamus. id esse optimum putemus, quod erit rectißi-mum. Speremus quod uolumus: sed quod acciderit,feramus. Cogitemus denique, corpus uirorum fortium,magnorumque hominum esse mortale: animi uerò mo-tus, & uirtutis gloriam sempiternam. Pro Sest.O conditiones miseras administrandarum ciuitatum & prouinciarum, in quibus diligentia plena siamultatum est, negligentia uituperationum: ubi seue-ritas periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, assentatio pernitiosa, frons omnium familiaris,multorum animus iratus, iracundiae occultae, blandi-tiae apertae, uenientes praetores expectant, praesenti-bus inseruiunt, abeuntes deserunt. Pro Flacco.Sunt qui quod sentiunt, etiamsi optimum est, inui-diae metu non audent dicere. 1. Offic.Lex.LEXEST ratio summa, insita in natura, quae iubet ea quae facienda sunt, prohibetque contraria. 1. de Le-Lex nihil est aliud, nisi recta & à numine deorumtracta ratio, imperans honesta, prohibensque contra-ria. Philip. 11.Legibus proposita sunt supplicia uitijs, praemiauirtutibus, 2. de Oratore.Vitiorum emendatricem legem esse oportet, commendas