Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

2/22..

CIC. LIB. I.tatem & fructum quaerere. Ex lege Agrar. ad pop.Nulla re conciliare facilius beneuolentiam multitudinis possunt ij, qui reip. praesunt, quàm abstinentia& continentia. 2. Offic.Est boni magistratus commoda ciuium defendere, non diuellere, atque omnes aequitate eadem con-tinere. 2. Offic.Est proprium munus magistratus, intelligere, se ge-rere personam ciuitatis, debereque eius dignitatem etdecus sustinere, seruare leges, iura describere, & eafidei suae commissa, meminisse. 1. Offic.Hi qui remp. tuebuntur, in primis operam dabunt,ut iuris & iudiciorum aequitate suum quisque teneat:ut neque tenuiores propter imbecillitatem circumueniantur, neque locupletibus ad sua uel tuenda, uel recuperanda, obsit inuidia. 2. Offi.In primis uidendum est ei, qui remp. administra-bit, ut suum quisque teneat, & earum rerum sit copia,quae sunt necessariae. 2. Offic.Magistratus non obedientem, & noxium ciuemmulcta, uinculis, uerberibusque coerceat: ni par, maiorue potestas, populúsue prohibescit 3. de Leg.Qui reipub. praesunt, legum similes sint, quae adpuniendum non iracundia, sed aequitate dicuntur.1. Officiorum.Munus eorum esse debet, resistere & leuitati multitudinis, & perditorum temeritati. Pro Mil.