Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

nun.

CIC. LIB. I.Eloquentia principibus maxime ornamento est.4. de Finibus.Eloquentia grandis est uerbis, sapiens sententijs,genere toto grauis: manus extrema non acceßit ope-ribus eius: praeclarè inchoata multa, perfecta non plane. De claris Orat.Nihil est eloquentia laudabilius uel praestantius,uel admiratione audientium, uel spe indigentium, ueleorum qui defensi sunt, gratia. 2. Offic.Nihil est tam inhumanum, quàm eloquentiam à natura ad salutem & conseruationem datam, ad bono-rum pestem perniciemque conuertere. 2. Offic.Nihil est tam incredibile, quod dicendo non fiatprobabile. Nihil tam horridum, tam incultum, quod nonsplendescat oratione, & tanquam excolatur. Parado.Vt hominis decus est ingenium, sic ingenij lumenest eloquentia. De claris Orat.Eloquens & disertus.ELOQVENS hoc uel maximé differt a diſerto.Disertus est enim, qui potest satis acutè atque diluci- apud mediocres homines, ex communi quadam hominum opinione dicere. Eloquens uerò, qui mirabi-lius & magnificentius augere potest, atque ornare quaeuult, omnesque omnium rerum, quae ad discendum perti-net, fontes animo ac memoria continet. ι. de Orat.Side laudibus Eloquentiae, delectatione & artis difficultateplura cupias, euolue diligenter librum de Orato. & amplius, quodOra-C ijdesideres, nihil erit.