16SENTENTIARVMipsum, res si postularet, iura diuina atque humana pestulant. Pro Rosc. Amer.Nemo parricidae supplicio, misericordia commouetur. 4. Tusc.Maiores nostri cum intelligerent nihil esse tamsanctum, quod non aliquando uiolaret audacia, sup-plicium in parricidas singulare excogitarunt: ut quosnatura ipsa retinere in officio non posset, ij magni-tudine poenae maleficio submouerentur. insui uoluerunt in culeum uiuos, atque ita in flumen deijci. Atque uidentur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerunt: ut qui eum necasset, unde ipse natus esset, careret ijs rebus omnibus, ex quibus omnia nata essedicuntur. Noluerunt feris corpus obijcere, ne bestijsquoque, quae tantum scelus attigissent, immanioribusuteremur. non sic nudos in flumen deijcere, ne cùmdelati essent in mare, ipsum polluerent, quo ceteraquae uiolata sunt, expiari putantur. Denique nihil tamuile, neque tam uulgare est, cuius partem ullam reli-querint. etenim quid tam est commune, quam spiritusuiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, littus eie-ctis? ita uiuunt dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant: ita moriuntur, ut eorum ossa terranon tangat: ita iactantur fluctibus, ut nunquam ablu-antur: ita postremò eijciuntur, ut ne ad saxa quidemmortui conquiescant. Pro Rosc. Amer.Solon,
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten