Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

10SENTENTIARVMMater rerum omnium natura. Paradox. I.Omnium est natura communis. 5. de Finib.Sua cuiusque animantis natura est. 5. de Finib.Sua cuiq; natura est ad uiuendum dux. 5. de Fini.Multis signis natura declarat quid uelit, ac quaerat ac desideret: obsurdescimus tamen nescio quomodo, nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Laelius.Facile indicat natura uim suam, cum hominesquod facere ipsi non possunt, id rectè in altero fie-ri iudicant. Laelius.Si tales nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri & perspicere, eademque optima duce cursum uitaeconficere possemus: haud erat sane, quod quisquamrationem ac doctrinam requireret, cum natura suffi-ceret. Nunc uerò paruulos nobis dedit igniculos,quos celeriter malis moribus opinionibusque depra-uatis sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. Sunt enim ingenijs nostris semina innata uirtutum, quae si adolescente liceret, ipsa nos ad beatamuitam natura perduceret. Nunc autem simulatque editiin lucem & suscepti sumus, in omni continuò prauitate uersamur, ut pene cum lacte nutricis errorem suxisse uideamur. Cum uerò parentibus redditi, deinde magistris traditi sumus, tum ita uarijs imbuimurerroribus, ut uanitati ueritas, & opinioni confir-matae natura ipsa cedat. 3. Tuscul.A natura ipsa desciscimus, ut nobis optimam naturans