Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONESImpendent te, pro tibi, antiquè. Lucilius, Nunc adte redeo, ut quae res me impendet agatur. Georg. Fa-bric. Plautus Epidico, Tantae in te impendent ruinae,dixit. Me authorum pessundabunt. pag. 277.Pessum dabunt, & hic & in Andria separatim legi, annotat Georg. Fabric. versus etiam ille Pacuuij eTeucro in nostris antiquis Prisciani libris ita scribitur, Periere Danai, plera pars pessum data est.Tum Antipho me excruciat animi.Versum bene constare sine traiectione puto omnesuidere. septimo loco est proceleumaticus.Hinc me conijcerem protinam in pedes.Protinam ex Nigidio & Sex. Pompeio recte legi-tur. Plautus Bacchidib. Me continuo contuli proti-nam in pedes. Charisius tamen, protinus, legit, & temporis futuri significationem hic habere notat.Ibi plurimum est.Aruntius Celsus, ut est apud Charisium, hic ita an-notauit, Plurimum nunc aduerbium est, pro, ibi saepe,ibi frequenter est. Graeci πλεῖστον, πλειστον, &pag. 278. ɲ̀ ɪλ᾽στον dicunt.Fortes fortuna adiuuat.Menander apud Stobæum.τολμῇ δικαια καὶ θεος συλλαμβάνει.Audaciam iustam uel adiuuat deus.Quid ſi aliquid grauius tībi.Non placet hic iambicus senarius inter octonari-os trochaicos. Quare lego, ut in alijs emendatis librisomnibus

.