ANNOTATIONESquidem minime displicet. Sic enim ueteres locuti sunt.Plautus Mostel. Argumenta in pectus multa institui.Atqui ex me hic non natus est. Pag. 203Geor. Fab. pro atqui, scripsit, atque ex palatino. et Charisio, qui refert Acronem hic ita notasse, Argute: namper hanc coniunctionem transitum fecit ad narrationem.Venit saepe ad me clamansIn alijs libris, & apud Ciceronem lib. 1. Rheto. legitur, Venit ad me saepe clamitans. Interpres etiamclamitans agnoscit. quare puto commodius propteruersum scribi, quid agi Micio. ut d & s liquescantquam contra tot auctoritates aliquid mutari.Vestitu nimium indulgis.Indulgis, pro indulges more antiquo repositumhic ex libro Bembi.Rursum ad ingenium redit. 204.Cicero Diuinat. in Verrem. Redit ad se, atque ad mores suos. quod Aeschines in Ctesiphontem dicit,πάλιν ἤκε φερομενος ἐς τὴν ἑαυτοῦ φύσιν.Synesius Epi. καὶ προὺ λεγον, ὧς ἐκ της τυχουσηςἀῖτίας ἐς τὴν φυσιν ἔπανελευσεται. Praedicebam,eum qualibet de causa ad ingenium rediturum. Sce. 2.Multauit usque ad mortem.In Palatino hic etiam scribitur, mulcauit. de quodictum in Eunu. act. 4. sce. 7.pag. 206.Rediges tu homo me ad insaniam.Ita restitutus hic uersus à Mureto est, qui in alijsomnibus libris claudicat. Rediges autem, non adiges,
.sinde