Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONES.Syrus fingit, meretricem id iam poscere.Quod tam à nobis grauiter crepuere fores.Sicut in eunucho act. 2.sce.2. forem, pro fores le-gendum censuit Muretus: ita hic idem suspicatur scri-ptum fuisse à Terentio, crepuit foris: secus enim uerssus non constat. Act. 4. Scen. 1.Dixi equidem, vbi ostendisti.In alijs legitur, Vbi mihi ostendisti. sed uersus hanclectionem probat, quam Goueanus quoque recepit.Et mihi te magnopere interminatum.Georg. Fabricius ex uetustis legit, Et mihi te ma-ximo opere. Sic Phorm. Quod nos ambo opere maxumo dabamus ut fieret operam. Plautus Mostel. Nuncte hoc orare iussit opere maximo.Sustulisti. Sy. Si sic factum est domina, ergo hearu' damno auctus est.Ita Muretus se in omnibus calamo notatis librisinuenisse testatur: a quo non dissentit Georg. Fabric.Lolgius ex Bébi auctoritate scripsit, Sustulisti. So sicest factum. Ch. domin'? Sy. ergo herus damno auctusest. In alijs legitur, Sustulisti. So. sic est factum. Sy. do-mina, ergo herus. Sed nostram ueram esse constat.Nam cum uir dixisset, Sustulisti: & Syrus reliqua in-terposuisset: tum Sostrata uiro respondet, Minime. sederat & cet. Qui duis satiu' est, dum uiuat.In uetere Veneto est, quid uis? satis est, dum uiuatmodo. atque ita scripsit Georg. Fabricius. Riuius in manuscripto inuenit, quiduis satius est. quod Lolgius eti