ANNOTATIONES.penultimam producit: ut sit hic congrueo à Teren-tio dictum, quomodo ueteres dixisse, uiueo, diceo, claudeo, pro uiuo, dico, claudo, grammatici testantur.Aliena melius ut uideant.In hanc sententiam Menander,Ούθείς ἐπ᾽ ἀυ τοῦ τὰ κακα συνορᾷ πάμφιλεσαφῶς : ἕτέρου δʼ ἀφμονοῦντος ὄψεται,Aperte sua mala uidet nemo Pamphile:Sed alterius peccantis conspicabitur.Dissolui me, otiosus operam ut tibi darem.Antea legebatur, Dissolui me ocyus, operam ut tibi darem. Sed Io. Pierus primus ex antiquißimo libroVaticanae bibliothecae emendauit, Dissolui me, otio-sus operam quomodo deinde ex eodem libro scripsitGeor. Fabricius. Muretus eandem lectionem inuenitin duobus alijs libris antiquis, ex ijs, quibus usus est.Sce.2. Numnam haec audijt? pag.169.Sunt qui ut uersui consulant, haec, omittant: quia,audiuit, legunt: sed in, audijt, duo ij per Synizysin inunam syllabam coeunt.Mulier commoda, & faceta haec est.Sic est in antiquis. Nonnulli uerbum, est, abijciunt:alij ordinem inuertunt. sed mutatione opus non est,cum senarij bene constent, si in posteriore loco quarto creticum recipias.At quasi is non ditijs abundet.Hoc etiam Goueano debetur, ut monuimus act. 1. sc. 2.Haec facta ab illo oportebant.Antique
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten