ANNOTATIONESPro contuemur.O mi expectate Climia, salueSic est in uetere Veneto, & in alijs omnibus anti-quis, ut scribit Georg. Fabricius. Atque hinc incipiuntsenarij: quoniam illud, salue anime mi, ad superioremuersum pertinet, qui est tetrameter. pag.164.Act. 3. sce. 1. Luciscit hoc iam.Luciscit, non lucescit, agnoscit hic etiam P. Bem-bus in suo dialogo de fabulis Terentij. In omnibusuero libris, exceptis ijs quos Paulus Manutius im-preßit, hic locus male interpunctus est hoc modo,Luciscit: hoc iam cesso pultare ostium. Est enim imi-tatio Plauti: apud quem Mercurius in Amphitruone,Eamus Amphitruo: luciscit hoc iam. qui locus deprauari distinguendo non potuit.pag. 165.Sed ipsum egressum foras uideo: adibo.Tertio loco est creticus: atque ita, adibo, retineri potest, pro quo Glareanus ex uetusto codice, & Geor.Fabricius ex Palatino, ibo, legunt.Quaeso, ubinam? C. apud me domi.Quae hic ab alijs adduntur, ea uersum plane cor-rumpunt. quare haec lectio retinenda est.Commeare filium Quàm paterere. pag.166.Ordine uerborum inuerso, Goueanus ingeniose hosuersus restituit. Nam si legas, ut in alijs libris descri-pti ſunt, trochaeus erit in iambico.Quàm ea nunc instructa pulchre.Loquendi ratio à Plauto, ut uidetur accepta: cuius
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten