Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONES& Muretus secuti sunt.Nam vsque dum ille uitam illam incolit.Vitam illam colet inopem, legendum esse ex No-nio monuerunt Io. Riuius & Georg. Fabricius. SicPlautus Casina, Faciam uti proinde est dignus, uitamcolat. Idem Mostellaria, Vino & uictu, piscatu pro-bo, electili uitam colitis. & Trinummo, Nec quicquamhic tibi sit, qui uitam colas.Facile victum exercerent suum.Eleganter, opere faciundo uictum exercere, id est,ruri laborando uictum quaerere. in alijs est, sumptumexercerent, quod ego exponere soleo, qui suo laboretantum acquirerent, quantum sumptus in ipsos faci-endum esset.Inscripsi illico aedes: mercedem quasi talenta.Haec est Bembi lectio & distinctio, quam hic, utalijs locis libenter amplectimur. etsi non ignoro No-nium hunc locum ita adducere, ut alteram lectionemagnoscere uideatur.pag.147.Vlla me voluptate hicfrui, lege.Hoc ubi fit, ibi non vere viuitur.Sic etiam Goueanus scripsit: in alijs est, hoc ibi fit,ubi non uere uiuitur.Qui illum ad laborem impulerim.Hunc uersum integrum non esse nemo est quin ui-deat. Quidam, ut ei mederentur, impulserim scripse-runt. alij, impegerim legendum esse existimant: sedcontra fidem librorum non ausim aliquid mutare.Ibo

..