Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

IN HEAVTON.reperta est, formam sibi complacitam esse dicet, eamquepetet uxorem. Quid tum? pecuniam, inquit, petet apatre suo, qui nouae nuptae ornamenta cocmat: eampecuniam numeraturus est Bacchidi. iam autem ad Me-nedemum, Syri hortatu, transierat Bacchis; et pompam omnem suam traduxerat. Chromes primo no sa-tis consilium illud probare. at illam certe, inquit Syruspecuniam, pro qua filia tua opposita erat pignori, quindissoluas, facere honeste non potes. Ego uero, inquitChremes, & libenter quidem. Imo uero, infit Syrus, datoeam Clitiphoni, qui ad Bacchidem deferat. ita enim facilius credet Menedemus, eam illius esse. Sit ita sane.numeratur à patre Clitiphoni pecunia, quam ad me-retricem perferret. interea tota res detegitur. indignari Chremes, & fremere, & minitari se omnia atrocisima exempla editurum. tandem, cum prius AntiphilamCliniae collocasset, partim Menedemi, partim uxorisprecibus delenitus, ignoscit. Clitipho se, relictis me-retricijs amoribus, uxorem ducturu pollicetur. Cumautem ceterarum fabularum argumentu uno die contineri soleat, huius, non nisi biduo explicari potest.ANNOTATIONES.TI. SEMPRONIO, M. IVVENTIOCOS.Ita recte hi Consules anni ab V. C. DXC. describuntur: qui in antiquis lapidibus sic nominantur, TI.SEMPRONIVS. P. F. TI. N. GRAC-CHVS. II. M'IVVENTIVS. T.F. T.N.THALNA.Hodie