Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONES.Aliter, Nunc eo tibi uidetur foedus. sed senariusnon patitur, ut,, addatur: quod Goueanus & Gla-reanus recte censuerunt tollendum esse. Nam etiamapud Nonium Marcellum, Nunc tibi uidetur foedussine,, legitur. redigis me, ut quid egerim.In uetere Veneto, & apud Interpretem est, quidemerim. cuius meminerunt Riuius, & Georg. Fabric.Respondeat. Ph. roga.Erasmus notauit Iambicum esse pedum septemVidetur aliquid superare in uersu. Glareanus expungit aduerbium, & legit, uenisti ad nos? Goueanus scriPsit, Respondeat. rogo, uenisti hodie ad nos negat.Primum unde habes istam.Si legas, Primum istam, quam habes, unde habesuestem?m, in quam non elidetur, ut iudicat Riuius.Fraterne? Do. ita est.Muretus addito uerbo, est, uersum perfecit, qui inalijs libris uacillat. Citatur locus à Prisciano lib. 15.Nec, quis esset, unquam audieram dicier.In libro Aldino haec uerba omissa fuerunt. Itaque Ri-uius censuit ea adulterina esse. Verum cum sint in omnibus antiquis, nulla causa est cur deleantur, praesertimcum negatio, Non, in sequente uersu locum non habeat.Etiam paululum, sat est.Aliter, etiam nunc paululum. sed trochaicus aduerbium non recipit, nec est in Goueani libro.Et ea est indutus.Mann