###P.V
IN EVNVCH.lectu digna obseruauit P. Victorius Variarum lect.lib. 2. cap. 6.vt gracilæ sient.Ita esse in Palatino, scribit Georg. Fabricius: &Riuius notauit, Probum scribere, Terentium noue dixisse, ut gracilae sient, a nominatiuo singulari haecgracila. Lucilius Satyrarum lib: 8.Quod gracila est pernix, quod pectore puro,Quod puero similis.Si qua est habitior.Ex Interprete cognoscitur, fuisse, qui legerent, habilior, quod ille improbat. Habitior, id est, pinguior,inquit Sex. Pompeius apud Plautum Epidico est, Corpulentior uidere, atque agilior.Corpus solidum.Corpus solidum est, quod propter uigorem, opti-mamque naturae & uiriu constitutionem amatori placere posset. Lucilius 29.Hic corpus solidum iuuenes, hic stare papillasPectore marmoreo. Haec Georg. Fabricius.P. Victorius arbitratur solidum hic idem ualere quodGraeci πυκνορ uocant. Vnde bonum corporis habietum definientes dicebant esse, πυκνοτητα σαρκος.Anni. C. sedecim.Aliter, Anni? C. anni? sedecim. sed ita syllaba inuersu redundat. & in uetere Veneto uox anni, semeltantum ponitur.Hanc tu mihi ui, clam, precario.SenariusE 3