Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

IN EVNVCH-Goueanus, cursitet ad istam, ut uersus sit eakale-cticus, similis reliquis, eliso, s, in internuntius. Tu ui-de ne Terentius scriptum reliquerit, curset.Miror qui ex Piraeo abierit.Aliter, quid ex Piraeo, in quo, d. eliditur. Piraeo in-tegrum est, quod per συνί ζηοιν in tres syllabas conScena.3.trahitur.Quam insistam viam.Sic Virgilius Georg. 3. Iam uitulos hortare, uiamqueinsiste domandi. Seruius in illud Aen. 6. sceleratuminsistere limen, notat nos dicere, insisto illam rem, nonilli rei. Interpres agnoscit hic etiam, qua uia.Deleo omnes dehinc ex animo mulieres.Cicero pro Sex. Roscio, Deleatis ex animo suo suspi-cionem omnem, metumque tollatis.Ecce autem alterum.Laurentius Valla lib. 2. cap. 15. uult hic scriben-dum esse, alter, non, alterum, sed uersus reclamat, nedicam, alterum, esse in libris antiquis. quod Georg.Fabricius monet, & locum pluribus explicat.De amore nescio quid loquitur.Versus est octonarius Iambicus, similis superiori-bus. In alijs est, Nescio quid de amore loquitur, ut sittrochaicus catalecticus.Ludum iocumque dices fuisse illum alterum.Ludus iocusque prouerbialiter dicitur de re abie-cta, & parui pretij, quae contemni ac ludibrio habe-possit. Liuius lib. 28. Nae tibi P. Corneli, cumE 2