ANNOTATIONES.Parare, quod est in omnibus libris uersui nihil offi-cit: est enim primo loco proceleumaticus, & creti-cus secundo. Riuius tamen, & Georg. Fabricius cen-sent legendum esse, Cupio aliquos parere amicos.Ego quidquam cum istis factis. pag.76.Ego, non, Egon, uersus requirit: quod Goueanusquoque & Glareanus receperunt. Tibi cum istis fa-ctis, id est, tibi, quae ista facis. Cicero pro Cluentio.Quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferrepotuisset?Et istam nunc times, quae aduecta est.Que abducta est, quod quaedam exemplaria ha-bent, non conuenit: miles enim puellam è Caria aduexerat, Thais illam nondum à milite abduxerat, sed ab-ducere cupiebat, & studebat.Quid te ergo solicitat?Sic recte etiam Goueanus: nam, aliud, quod hic fe-re additur, in uersu locum non habet.Nuncubi meam benignitate sensisti te caluier.In alijs, Nuncubi meam benignitatem sensisti in teclaudier. sed Muretus admonitus à Paulo Manutio, inantiquißimo, optimoque libro Romano aperte legi,Nuncubi meam benignitatem sensisti te caluier? nondubitauit, quin ea uera lectio esset. Est autem caluorantiquum uerbum idem ualens quod frustror, aut frustra habeo. Plautus, Nam ubi domi sum sola, sopor caluitur manus. Sallustius lib. 3. historiarum, Contrà illecalui ratus: calui pro decipi, inquit prisc. lib. 10. Ca-
the