IN ANDRIAM.Nostri quoque frequenter, ergo repletiui loco accipi-unt. Terentius in Andria, Mihine? tibi ergo. Sic enimlocus ille restituendus è nostro Corbeiensi. In dime-tiendo uersu ultima in, tibi, non eliditur.pag. 57.Non tu dixti este inter eos.Dixti, non, dixtin' quod in alijs est, uersus flagitat.Nescio quis senex modo venit.Riuius ex libro antiquo, & Nonio legit, qui senexidque Georg. Fabricius probat, quòd simile sit illi Plautino ex Vidularia, Nescio qui seruus e myrteta pro-siluit modo.Sublimem hunc intro.Georg. Fabricius scripsit, Sublimem intro hoc ra-pe ut sit uel generis mutatio, Comicis familiaris: uel,hoc, aduerbium, ut, Hoc tunc ignipotens coelo descendit ab alto.Age nunc: iam ego pol hodie.Potest etiam distingui post, Age: ut nunc iam coniunctim hic efferatur, sicut alijs locis permultis.Sce.3. Ingentem confidentiam.Sic etiam Goueanus, intellecta particula, o, quam alijaddunt.Num eius color pudoris signum.Hoc modo scripsit etiam Lolgius, itaque uersus po-stulat, nisi cum Glareano, Vide num eius, in anapae-stum cogas. Sed multa passim ab Interpretibus inculcata leguntur. Tamen hanc habere. pag. 59.Manuscripta, habere cupiat. & non paulo grauius
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten