ANNOTATIONESSequitur Muretus antiquos libros Terentij, in quibus hoc modo scriptum est. Priscianus lib. 18. legi-quid meritus? pro, quid meruisti? quod notauit RiuiusDonat. in li. 11. Aen. quid meritis? cuius nos Geor. Fab.admonuit. Si Mureti lectionem sequaris, quae est etiamin libris à Goueano & Lolgio emendatis, tota scenaconstabit Iambicis octonarijs. Alij ex ultimis quatuortrochaicos catalecticos faciunt: sed non sine mutatione quorundam uerborum.Hei mihi, cur non habeo spatium.Cum non habeo spatium, etiam legi potest ex Palatino & alijs quibusdam antiquis. Plautus Menaechmis,Hei mihi Cum nihil est, qui illi homini diminuam caput. Actus. 4. Scen.1.pag. 42.Hoccine credibile est, aut memorabile.Cum primi huius scenae uersus absque mutatione incertum genus carminis concludi non poßint: nequeinter Erasmum, Goueanum & Glareanum de illis con-ueniat: Muretus maluit ueterem scripturam cum fideproponere, quàm eam ad uersus rationem mutare.Quis tu es? qui mihi es?Qui mihi es, uel, quis mihi es? pro quo etiam, quidmihi es? legi annotauit Georg. Fabricius.Quid tandem.Αγανάκτησις quaedam Pamphili est, per repetitionem eius quod Charinus dixerat, Tandem inuenta estcausa. Georg. Fabricius monet scribendum esse, Quitandem? ut in prima Tusculana, Iam mallem Cerbe-rum
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten