Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

NANDRIAM.Adhuc Archillis quae assolent, quaeque oportet.Oportent esse in ueteribus notauit Muretus. Le-gitur eodem modo apud Priscianum in libello de metris fabularum Terentij & aliorum Comicorum ubinotat Terentium hic uti trochaico mixto uel confu-so cum Iambico. Quid Erasmus de his uersibus senserit, scripto testatus est, sicut & Glareanus. Gouea-nus Iambicos octonarios facit. Mihi simplicissimumuidetur, ut dicamus, quatuor primos esse Iambicos senarios catalecticos: ut in primo, sit quinto loco creticus: in secundo, uideo in duas syllabas contrahatur,eo coeundo in unam syllabam, sicut fit in confiteor,act. 3. sce. 5. in tertio, secundo loco sit creticus. Quartus apud Priscianum non tantum in libro de metris.sed & lib. 17. de Grammatica, ita legitur in libris antiquis, ut à Mureto est scriptus, cum in impreßis prodare, modo sit date, modo dari, quae uarietas etiam inuulgaribus Terentij libris inuenitur. In hoc uersu pronomen, ei, quod in Prisciani libris non legitur, unasyllaba est, & cum praecedentis uerbi ultima iungi-tur.pag. 32.Date: mox ego huc.Dimeter catalecticus est, inquit Priscianus: in cu-ius libris impreßis, Date, male cum quarto uersu iungitur, cum secus sit in Corbeiensi antiquißimo. ApudPriscianum quoque, ut in multis Terentij libris, re-uertar, scriptum est: sed in primis editionibus In-terpretum legitur, reuertor.Per,