Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONESScena.3. Ego dicam?pag. 25.Sic recte etiam Goueanus. Qui, Egone, legunt, uersum corrumpunt: quem Erasmus & Glareanus Tro-chaicum octonarium catalecticum faciunt, & duassyllabas deesse putant, cum sit iambicus senarius in-teger.Sine omni periculo.Non superest, omni, ut Erasmus putauit, cum sineeo senarius non constet: sed uel primo loco est ana-paestus, ut uult Georg. Fabricius, uel potius secundocreticus.Nam quod tu speres, propulsabo facile.Hunc locum pluribus explicabo, quod eum a per-multis male intelligi uideam. Nulla hic acyrologiaest, nam speres hic non, timeas, sed, in spe habeas, si-gnificat. Dauus enim hoc dicit, Nam in quo tu Pam-phile spem ponere poßis, id ego inane esse ostendam.Deinde per dialogismum spem proponit & propul-sat. Sperare poterat Pamphilus, neminem fore, qui sibiin alio amore occupato filiam commissurus esset. Re-cte enim Interpres ille qui notat in his uerbis, Vxo-rem his moribus dabit nemo, deesse aliquid, ut sit, hismoribus agenti, aut, his moribus praedito. Dauus au-tem Pamphili spem ita propulsat, ut affirmet, patremSimonem illi inopem uxorem inuenturum potius,quam commissurum, ut filius meretricio amore pere-at. Atque ita particula, quàm, est retinenda, quamGlareanus tollit, creditque Dauum de Chremete lo-qui, in qua sententia uideo etiam alios quosdam esse:quos