Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONESbeo saepe in monimentis & libris antiquis sine aspi-ratione legitur: ut in Pandectis Florentinis cap.7.decontrah. empt. Huiusmodi emptio, Quanti tu eumcmiſti: quantum pretij in arca abeo, ualet.Mea quidem hercle in dubio.Certe, addendum ex Interprete, uersu etiam id postulante. Sic Phor. act. 1. scen. 3. Nam tua quidem her-cle certe uita haec expetenda optandaque est. Haec Ri-uius. Addit Georg. Fabricius, certe, esse in Palatino.Et id scio.Palatinum, & si scio: cuius lectionis apud Inter-pretem mentio.pag. 23.Tuus pater modo me prehendit.Ita recte legitur, ut admonuit Riuius, cum in mul-tis libris, apprehendit, scriptum sit. In Heaut. act. 3.sce. I. Syrus est prehendendus atque adhortandus mi-hi. In ijs quae sequuntur, pronomen se, intelligitur:quod addi potest ad initium sequentis uersus, ut legatur, Se hodie, quomodo Goueanus scripsit. Versus estTrochaicus octonarius catalecticus: in quo frustraquidam nodum, tanquam in scirpo quaerunt.Ex ipsa re mi incidit suspectio.Suspicio, secunda producta, etiam retineri potest.Egomet continuo ad Chremem.Sic est apud Priscianum lib. 6. in omnibus libris.Ex Interpretibus sunt qui, ego me, pro, egomet, ag-noscant.P. Recte dicis, perge.